라틴어 문장 검색

Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장12)
Frictione cottidie utendum totius quidem corporis, praecipue vero ventris et poplitum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장14)
Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas venas in alis vel poplitibus mucro desedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장26)
Idque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in iis venis, quae ad anum testiculosque perveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장28)
si in articulis, digitis, locis cartilaginosis, rhypodes:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장242)
reductisque eius cruribus ipsum quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos quam maxime possit adtrahere, simulque ipse sic eos continet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장29)
atque alter, prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum, simulque ipse poplites suos adtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장32)
Atque ipsa quoque in imo cartilaginosa posteriore parte velut innatant, quoniam nisi † vel in summo nulli ossi inhaerescunt, ibi vero validis musculis nervisque constricta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장84)
Hinc umerus incipit, extremis utrimque capitibus tumidus, mollis, sine medulla, cartilaginosus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장88)
Dein radius in caput cartilaginosum consurgens in vertice eius sinuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장100)
Quae commissura osse parvo, molli cartilaginoso tegitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장124)
Sunt vero plura ossa fere inmobilia vel dura vel cartilaginosa, quae vel franguntur vel forantur vel conliduntur vel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장22)
circa poplitem, si femur, usque ad coxam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장88)
Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo, rotundo aliquo super poplitem inposito adductoque eo crure, reconditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 21장6)
Ipsa autem arteria, dura et cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION